|
|
Gaudeamus igitur iuvenes dum sumus. Post iucundam iuventutem post molestam senectutem nos habebit humus! Vita nostra brevis est, brevi finietur, venit mors velociter, rapit nos atrociter, nemini parcetur. Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere? Vadite ad superos transite ad inferos hos si vis videre. Vivant academia, vivant professores! Vivant membrum quodlibet, vivant membra quaelibet, semper sint in flore. Vivant omnes virgines faciles, formosae! Vivant et mulieres tenerae, amabiles, bonae et laboriosae. Vivat et respublica et qui illam regit! Vivat nostra civitas, maecenatum charitas, quae nos hic protegit. Pereat tristitia, pereant osores! Pereat diabolus, quivis antiburschius, atque irrisores. Quis confluxus hodie academicorum? E longinquo convenerunt, protinusque successerunt in commune forum. Alma Mater floreat quae nos educavit caros et commilitones, Dissitas in regiones sparsos congregavit. C. W. Kindeleben, 1781 |
|
a cura di Jerome Gavroche (Paris, 2013) |